- PHILIPPUS Ludovicus
- I.Ludovicus PHILIPPUSfil. minor natu Friderici IV. Electoris Palatini, fratris Friderici V. Fortunae implicitus et ab Hispanis omni ditione exutus est. Tum ratio eius, in Electoratu ad alium transferendo, neglecta, quod in bello fratri ad haerens Legioni praefuisset. Inde post exilium decennale Regi Sueciae victori, cum fratre, se ad iunxit atque in eius comitatu aliquandiv vixit. Fratre autem exstinctô A. C. 1632. a Cancella rio Suecico Oxenstierna ad ministrationem Electoratûs suscepit; cuius usus, ob ancipitem belli Fortunam, minime diuturnus fuit. Unde metis et Sedani aliquandiu exul. demum pace Monasteriensi A. C. 1648. in sua est restitutus, cum que controversia orta esset, cum Electore Carolo Ludovico, ea composita et in Comitiis Ratisbonae A. C. 1654. in vestitura Ducatus Simmerensis ei collata est. Decessit Berolini A. C. 1655. successore filiô Ludovicô Henricô Mauritiô Franciscô, qui haud pridem decessit improlis. Principatu ad agnatum Electorem devolutô.II.PHILIPPUS Ludovicusfil. maximus natu Wolfgangi Ducis Bipontini, Neoburgicae lineae auctor, ditionis huius ad ministrationem, Patre vivô suscepit, A. C. 1560. et feliciter gessit. optimi Patris familiae nomen promeritus. Formulae Concordiae subscripsit A. C. 1580. eamque, ut erat Augustanae Confessionis apprime studiosus, in ditionibus suis introduxit. Annô dein 1601. ipsius et Maximiliani Ducis Bavariae auspiciis, praesentibus praeter hos illius filiô Wolfg. Wilhelmô et huius fratre Albertô, Colloquium Ratisbonense, collocrtoribus hinc Heilbrunnerô, Aegid. Hunniô, Dav. Rungiô: illinc albertô Hungerô, Iac. Gretzerô, et Adamô Tannerô, de auctoritate ac perfectione S. Scripturae, celebratum est: actis in publicum emissis, Post haec eidem controversia fuit, cum Iohanne Bipontino, nepote, ob administrationem tutelae, post mortem Friderici IV. agnati A. C. 1610. mansit vero in successione Bipontinus. Annô randem 1614. consternatus nuntiô de filii Wolfgangi Wilhelmi ad Latinos ritus transitu, vitâ excessit. sepultus Lavingae. Ex Anna Iuliacensi, unde praetensio ei nata in Ducatus Iuliacensem, Clivensem et Montanum, pater Wolfgangi Wilhelmi modo memorati, qui Neoburgicam continuavit: Augusti, qui Sultzbacensem et Iohannis Friderici, qui Hiltpolsteniam lineas condidêre.III.PHILIPPUS Ludovicusfil. secundo genitus, ex Maria Catharina Luneburgica, Adolfi Frederici Duxcis Megapolitani, Suerinensis familiae conditoris, defuncti A. C. 1658.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.